Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, 1 posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.
1 sericorum Fickert; servorum B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.